- DEXTRATIO
- DEXTRATIOapud Solin. c. 45. ubi de quadriga Rutumannae, relicto, inquit, certamine ad Capitolium prosiluit, nec ante substitit--- quam Tarpeium Iovem tertiâ dextratione lustraret: motus est seu conversio, quae sit a sinistra ad dextram. Sic enim adorantes facere solitos, Plin. l. xi. c. 45. tradit, In ador ando dextr am ad osculum referimus totumqueve corpus cirumagimus. Quod in laevam fecisse Galliae religiosius tradunt. Et Plaut. in Curcul. Act. 1. Sc. 1. v. 69.------ ------ quo me vortam nescio:Si Deos salutas, dextrovorsum censeo.In qua circumactione corporis dextra pro centro est, et dexter gyrus interior propriorqueve centro, sinister vero exterior. Itaque dextratioen aedem lustrare, est dextro interiore gyro eam circumire. Quomodo etiam aras circumiri consuevisse, diximus ex Aristoph. Pace.Α῎γε δὴ τὸ κανοῦν λαβὼν ςὺ καὶ τὴν χέρνιβαΠερΐιθι τὸν βωμὸν ταχέως ἐπὶ δεξία.Contrario modo lustrabant rogos in decursionibus funebtibus, et in Circensibus metam circumibant quadrigae, uti videre est suo loco. Plura apud Salmas. ad Solin. p. 936. et Barth. ad Stat. Theb. l. 6. v. 223.Dextri gyro, et vibrantibus hastisHac redeunt,Sed et in Dexirum latus, communiter olim citcumdabantur pocula, ut infra videbimus, ubi de Poculis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.